Hľadaný výraz: Sk 4,32-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, 35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

1

mail   print   facebook   twitter